utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812814

Charter
Charter Number: 02812814
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1273
Date Type: Internal, A.D., Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis Katerina priorissa de Steynfeld et eiusdem loci conuentus salutem in domino Nouerit vniuersitas vestra nos dedisse concessisse et hac pre senti carta nostra confirmasse magistro Rogero de Caua canonico Lincolnie totam terram illam in Pottergath[] in suburbio Linc[] cum omnibus edificiis et pertinenciis quam habuimus de dono domini Willelmi de Hampton[] quondam canonici Linc[] tenend et habend eidem Rogero et cuicumque illam dare vendere uel legare uoluerit libere quiete et pacifice inperpetuum Reddendo inde annuatim dominis feodi redditum debitum et consuetum Nos uero et successores nostri dictam terram cum edificiis et pertinenciis suis dicto magistro Rogero et assignatis suis contra omnes warantizabimus quamdiu donator noster et eius heredes dictam terram cum edificiis nobis warantizabunt In huius rei testimonium presenti scripto nostrum fecimus apponi sigillum Acta in capitulo nostro anno domini mcclxx secundo et regni domini Edwardi regis primo scilicet in die circumcisionis domini Willelmo de Holegate tunc maiore Linc[] Willelmo Braund Rogero filio Benedicti Johanne de Solario ciuibus Symone de Tresk[] et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter