utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812816

Charter
Charter Number: 02812816
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1273 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Vniuersis sancte matris ecclesie filiis hoc scriptum visuris uel audituris Rogerus de Caua canonicus Linc[] salutem in domino sempiternam Nouerit vniuersitas vestra me dedisse concesisse et hac presenti carta mea confirmasse magistro Thome de Perariis canonico Linc[] totum illud messuagium in Pottergate cum omnibus edificiis et pertinenciis quod fuit quondam domini Willelmi de Hampton[] canonici Linc[] quod que habui de dono dominarum [] priorisse et conuentus de Steynfeld[] quibus dictus Willelmus illud messuagium in uita sua integre donauerat tenend et habend dicto magistro Thome et heredibus suis uel assignatis quibuscunque libere quiete et pacifice in perpetuum Faciendo inde annuatim capitalibus dominis feodi debitum seruicium et consuetum Ego uero Rogerus prenominatus ad maiorem huius rei securitatem cartas quas de predicto messuagio habui supradicto magistro Thorne liberaui et hoc scriptum sigilli mei munimine roboraui Hiis testibus magistro Ricardo de Bello thesaurario Linc[] magistro Johanne de Vndele subdecano dominis Willelmo de Ingham Johanne de Barton[] magistro Oliuero de Sutton dominis Johanne de Wythington[] Godredo de Linc[] canonicis Linc[] domino Rogero filio Benedicti tunc maiore ciuitatis Linc[] Johanne de Solario Symone de Tresk[] Alano biwestcastel Radulfo de Lindwode Johanne nepote Rogeri filii Benedicti ciuibus Linc []et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter