utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812819

Charter
Charter Number: 02812819
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1261 - 1262
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus filius Petri Pelle dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui domino Alexandro de Winchecumbe capellano sacriste matricis ecclesie Linc[] totam illam terram meam cum edificiis et omnibus pertinenciis suis in parochia sancte Margarete in Pottergate que iacet inter terram que fuit Baldewyni de Wyngarth[] versus aquilonem et terram que fuit Willelmi de Egelton[] versus austrum et se extendit in longitudinem a regia strata versus orientem vsque ad terram domini Galfridi de Thame versus occidentem tenend et habend dicta Alexandro et heredibus suis vel suis assignatis cuicunque vel quibuscunque dare quandocunque dare vendere legare vel assignare voluerit libere quiete et pacifice in feodo et hereditate Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vnum clauum gariofili ad Pascha et seruicium capitalibus dominis feodi debitum videlicet Philippo de Wikingby burgensi de Grimesby duos solidos et sex denarios et duas gallinas et vnum gallum Et matrici ecclesie Linc[] duodecim denarios pro omni seculari seruicio exaccione et demanda Et ego Rogerus et heredes mei warantizabimus defendemus et adquietabimus dictam terram cum edificiis et omnibus pertinenciis suis predicto Alexandre et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines inperpetuum In huius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus domino Thoma de Bello fago tunc maiore ciuitatis Linc[] Hugone de Linna et Luca de Noua terra tunc prepositis Rogero filio Benedicti Johanne de Solio magistro Alexandro cementario Henrico Burwold[] Roberto de Hayles Geruasio clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter