utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812826

Charter
Charter Number: 02812826
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Matildis priorissa domus sancti Michaelis extra Staunford[] et eiusdem loci conuentus salutem in domino sempiternam Noueritis nos remissionem illam seu quietamclamacionem quam Matildis de Linc[] commonialis nostra de consensu nostro fecit magistro Thorne de Perrariis Lincolniensis ecclesie canonico de quodam annuo redditu octo solidorum in quibus dictus Thomas eidem tenebatur pro quadam terra in Pottergat[] Linc[] prout in quodam scripto per eandem sibi confecto plenius continetur ratificasse et vnanimiter confirmasse Volentes et tenore presencium concedentes quod nec nos vel aliqua nomine dicte domus monialium in dicto redditu aliquid iuris vel clamii decetero exigere valeamus In cuius rei testimonium sigillum communitatis nostre presentibus est appensum Datum in vigilia sancti Thorne apostoli anno domini millesimo cc nonagesimo septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter