utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812832

Charter
Charter Number: 02812832
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1278
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus de Kayham quondam seruiens magistri Willelmi de Suthwell canonici Linc[] in propria protestate mea vendidi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui magistro Thome de Perariis canonico Linc[] et heredibus suis et assignatis et heredibus assignatorum suorum totam terram meam cum edificiis que fuit quondam Baldrici del Wyngard in parochia sancte Margarete in Pottergate cum tota longitudine et latitudine sua prout iacet inter terram quondam Ade de Pottergate uersus aquilonem et terram quondam Galfridi Lowys versus austrum tenend et habend predicto magistro Thome et heredibus suis vel suis assignatis et heredibus assignatorum suorum de me et heredibus meis libere quiete integre et pacifice inperpetuum absque aliqua calumpnia vel reclamatione mei et heredum meorum seu alicuius pro me vel per me Reddendo inde annuatim capitalibus dominis feodi quatuor solidos ad duos anni terminos scilicet ad festum sancti Michaelis duos solidos et ad Pascha duos solidos Et Isoude de Pottergate filie Leticie del Wyngard et heredibus suis unam rosam infra octabas sancti Johannis Baptiste pro omnibus seruiciis consuetudinibus exaccionibus et demandis Et ego dictus Ricardus et heredes mei totam dictam terram cum omnibus pertinenciis et aisiamentis suis predicto magistro Thome et heredibus suis et assignatis ut predictum est pro predicto seruicio contra omnes homines capitales dominos et quoscunque alios warentizabimus et defendemus imperpetuum Et pro hac vendicione et concessione dedit michi prenominatus magister Thomas quinque marcas argenti in mea necessitate In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus magistro J Romano cancellario domino J de Wydington[] magistro R de Caua canonicis Linc[] Rogero filio Benedicti Radulfo de Gayton[] Gernagano ciuibus Linc[] et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter