utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812833

Charter
Charter Number: 02812833
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum uisuris vel audituris Willelmus prior domus de Ellesham et eiusdem loci conuentus eternam in domino salutem Nouerit vniuersitas vestra nos dedisse concessisse et presenti carta nostra confirmasse ac de nobis et successoribus nostris inperpetuum quietum clamasse domino Johanni de Sywell[] vicario Lincolniensis ecclesie unam placeam in Lincoln in uico que uocatur Pottergate quam habuimus de dono quondam Willelmi filii Roberti Attelofte de Linc[] cum omnibus edificiis in eadem sitis ac libertatibus aesiamentis et aliis pertinentiis quibuscunque eidem tenemento spectantibus et unum mesuagium quod habuimus de dono quondam Alicie filie Alani speciarii de Linc[] cum omnibus suis pertinenciis et annum redditum duodecim denariorum percipiendum annis singulis ad terminos in ciuitate statutos de mesuagio illo in Pottergate quod quondam Osbert pelliparius de nobis tenuit habend et tenend eidem domino Johanni et heredibus suis uel assignatis seu cuicunque et quandocunque ea dare vendere legare uel assignare uoluerit libere quiete integre et pacifice inperpetuum Reddendo annuatim tantum pro dicta placea que fuit quondam Willelmi filii Roberti domino regi vnum denarium pro omni seruicio exaccione et demanda seculari Nos uero Willelmus prior et conuentus tota predicta tenementa cum omnibus pertinenciis suis et aisiamentis predicto Johanni heredibus et assignatis suis ut predictum est contra omnes homines inperpetuum warantizabimus Et si futuris temporibus super dictis tenementis seu redditu per quemcunque litem moueri contigerit et dictus Johannes ea pro defectu warantizacionis nostre aliquo casu amiserit nos firma et bona fide promittimus soluere dicto Johanni decem libras argenti quas prius A eodem pro dicto tenemento recepimus subiecientes nos in hac parte specialiter cohercioni decani et capituli Linc[] In cuius rei robur et testimonium huic scripto sigillum capituli nostri apposuimus Teste capitulo nostro Datum apud Ellesham mense Octobris anno domini mcc [septua]gesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter