utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812836

Charter
Charter Number: 02812836
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1283 - 1285
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilbertus dictus niger ciuis Lincoln[] de consensu et uoluntate Alicie uxoris mee dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui magistro Willelmo de Langwath[] canonico Lincolniensis ecclesie vnum toftum cum pertinenciis suis in Pottergate supra montem Lincoln[] illud scilicet quod dudum ex empcione perquisiui de Johanne filio Osberti pelliparii prout se extendit in longitudine et latitudine immediate infra nouam portam australem clausure predicte ecclesie inter terram prioris et conuentus de Bolington et domum prefati Johannis ex parte boreali tenend et habend sibi et heredibus suis et assignatis de me et bus meis seu assignatis libere quiete bene et in pace in perpetuum Et ego et heredes mei et assignati mei dictum toftum cum pertinenciis suis dicto magistro Willelmo warantizabimus adquietabimus et defendemus contra omnes Et in robur et testimonium huius rei sigillum meum presentibus apposui Hiis testibus dominis Ricardo de Bellafago[] maiore ciuitatis Linc[] Johanne Cotti Willelmo de Hepham Thoma filio Roberti Rogero filio Benedicti Alano de castro Johanne de Stradcote et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter