utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812863

Charter
Charter Number: 02812863
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1257
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Anno gracie mcclvij ad Natale domini fuit hec conuencio facta inter Rogerum filium Hawysie et Sibillam vxorem suam filiam Willelmi le Notur ex vna parte et Osbertum filium Roberti le Modi ex altera videlicet quod dicti Rogerus et Sibilla dimiserunt dicto Osberto totam illam domum cum omnibus pertinenciis in cimiterio sancte Margarete in Pottergate inter domum Johannis de Solario versus occidentem et regiam stratam versus orientem inter dictum cimiterium versus austrum et terram prioris sancte Katerine Linc[] versus aquilonem habend et tenend dicto Osberto et heredibus suis vel suis assignatis cui et quando assignare voluerit vsque ad finem duodecim annorum plenarie completorum pro quadam summa pecunie quam predictus Osbertus predictis Rogero et Sibille premanibus pacauit Reddendo inde annuatim in libera elemosina ad Pentecosten altari sancte Margarete vnum denarium pro omni seruicio seculari exaccione et demanda Et sciendum est quod dictus Osbertus et heredes sui vel assignati dictam domum interim sustentabunt cooperient et emendabunt de sumptibus predictorum Rogeri et Sibille vel eorum heredum Et si dicta domus ex igne alieno interim fuerit combusta vel per aeris intemperiem fuerit prostrata predictus Osbertus poterit eam de nouo construere si viderit sibi expedire de sumptibus eorundam Rogeri et Sibille vel eorum heredum Ita quod dicti Rogerus et Sibilla vel eorum heredes eis custum siue sumptus in fine dicti termini persoluerunt Alioquin dicta domus remanebit in manus dicti Osberti vel heredum suorum siue assignatorum vltra dictum terminum donec inde custum suum siue sumptus suos per estimacionem virorum legalium discretorum plenarie perceperint Nec licebit dictis Rogero et Sibille nec eorum heredibus dictam domum alicui vendere siue invadiare infra dictum terminum sine licencia dicti Osberti vel heredum suorum vel assignatorum Et si alicui dictam domum vendere voluerint aut dimittere dictus Osbertus et heredes sui vel assignati erunt propinquiores ad eam emendam de duobus solidos ab omnibus aliis Predicti vero Rogerus et Sibilla et eorum heredes warantizabunt defendent dictam domum cum omnibus pertinenciis suis predicto Osberto et heredibus suis vel suis assignatis sicut predictum est contra omnes homines vsque ad predictum terminum completum Ad hanc autem conuencionem fideliter tenend predicti Rogerus et Sibilla affidauerunt et tactis sacrosanctis iurauerunt In huius rei testimonium huic presenti scripto cirographato sigilla sua hinc inde apposuerunt Hiis testibus magistro Durando de Neuport domino Alexandro tunc magistro fabrice matricis ecclesie Linc[] Henrico Burwald[] Hugone de Pottergate Osberto de Frestorp[] Nicholao de Vlseby Galfrido Palmer Henrico Wawayn Willelmo Bel Roberto de Vlseby Henrico clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter