utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812873

Charter
Charter Number: 02812873
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1285
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Willelmus de Cateby salutem in domino Noueritis me remississe et omnino quietumclamasse pro me et heredibus meis inperpetuum decano et capitulo ecclesie beate Marie Lincoln[] totum ius et clamium quod habeo vel habui vel unquam potero in uno mesuagio cum pertinenciis in suburbio Lincoln[] iacentem inter mesuagium quondam Petri de Estgate et mesuagium quondam Galfridi de Folkingham vicarii quondam in choro ecclesie predicte et quod mesuagium quondam fuit Johannis de Crachale avunculi mei Ita videlicet quod nec ego predictus Willelmus nec heredes mei nec aliquis pro me in predicto mesuagio cum pertinenciis aliquod ius vel clamium decetero exigere vel vendicare poterimus In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo de Bellafago tunc maiore Linc[] Rogero filio Benedicti de eadem Thoma filio Roberti de eadem Willelmo Cause de eadem Henrico Guppil de eadem Waltero Bek[] constabulario castri Linc[] Johanne Faldecap[] de eadem Willelmo Gregor[] de Lafford clerico et aliis Dat[] Lincoln[] die beati Gregorii pape anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tertiodecimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter