utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812876

Charter
Charter Number: 02812876
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1275 - 1276
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego magister Ricardus de Ingham clericus dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui magistro Jordano de Ingham clerico domos meas in uilla Lincoln[] quas habui de dono domini mei Willelmi de Ingham quondam canonici Lincolniensis ecclesie cum curia et omnibus aliis pertinenciis et aisiamentis suis in parochia sancte Margarete supra montem Linc[] cum tota longitudine et latitudine sua prout site sunt inter uenellam de la Boune que ducit uersus Fratres Predicatores ex parte occidentali et domos magistri Willelmi de Blaby ex parte orientali et inter cymiterium predicte ecclesie sancte Margarete ex parte aquilonali et toftum Johannis de Stradecote ex parte australi habend et tenend predicto magistro Jordano et heredibus suis uel cuicumque dare vendere legare uel assignare uoluerit de me et heredibus meis uel assignatis libere quiete bene et in pace inperpetuum Reddendo inde annuatim capitalibus dominis feodi illius seruicium debitum et consuetum scilicet uxori maioris de Grimesby et heredibus suis vnum denarium ad festum sancti Michaelis Et ecclesie predicte sancte Margarete ad Pentecosten duodecim denarios et magistro Rogero de Kadenay ad Pentecosten vnum par albarum cirothecarum precii vnius denarii Et michi et heredibus meis vnum clauum gariofili ad Natale domini Et insuper annuatim ad festum Omnium Sanctorum vicariis maioris ecclesie Linc[] vnam marcam argenti ad obitum Roberti de Kadenay quondam precentoris Lincolniensis ecclesie faciendum pro omni seculari seruicio exactione et demanda Ego uero Ricardus et heredes mei seu assignati predicto magistro Jordano et heredibus suis seu assignatis predictas domos cum omnibus suis pertinenciis prout supradictum est contra omnes homines capitales dominos et omnes alios imperpetuum warantizabimus defendemus et adquietabimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Galfrido de Thame tunc precentore Lincolniensis ecclesie magistro Johanne de Hundel tunc subdecano eiusdem ecclesie domino Symone de Barton[] archidiacono Stowe magistris Rogero de Kaua et Thoma de Perariis canonicis Linc[] magistro Ricardo de Horton[]canonico eiusdem ecclesie magistro Jordano de Linc[] domino Roberto do Ingham succentore Lincolniensis ecclesie Osberto filio Egidii tunc maiore Linc[] Rogero filio Benedicti Johanne de Solario Alano retro Castrum Symone de Tresk[] tunc magistro operis matricis ecclesie Willelmo de Biseche Ada de Thornholm[] Henrico Burwald[] Henrico clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter