utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812880

Charter
Charter Number: 02812880
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter of Proxy
Date: 1294
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Pateat uniuersis quod cum nos Oliuerus permissione diuina Lincolniensis episcopus per cartam nostram dederimus et concesserimus dilecto familiari clerico nostro domino Willelmo de Stokton[] canonico ecclesie nostre Lincolniensis domos illos que fuerunt magistri Ade de Brampton[] quondam precentoris in ecclesia nostra predicta defuncti sitas infra clausum eiusdem ecclesie iuxta ecclesiam sancte Margarete supra montem habend et tenend ad totam vitam predicti Willelmi prout in carta predicta plenius continetur nos ad predictum Willelmum nostro nomine inducendum in plenam et liberam seisinam seu possessionem domorum predictorum secundum virtutem tenoris carte predicte domino Willelmo de Gayton capellano et Alexandro vigili in ecclesia nostra predicta coniunctim et diuisim vices nostras commitimus per presentes ratum habituri et firmum quicquid iidem Willelmus et Alexander uel eorum alter nomine nostro fecerint uel fecerit in premissis In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Dat[] apud Parcum Stowe ij nonas Decembris anno domini mcc nonagesimo quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter