utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812884

Charter
Charter Number: 02812884
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1294
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Nouerint uniuersi quod ego Willelmus Ka de Kellesaya dedi concessi et hac presenti carta mea confirmasse Willelmo de Perham totam terram cum illa placea que Willelmus de Hampton[] tenet ad terminum et omnes domos quas habui in Pottergate in parochia sancte Margarete in suburbio Linc[] cum omnibus pertinenciis suis sine aliquo retenemento habend et tenend predicto Willelmo et heredibus suis vel assignatis quibuscunque dare vendere legare vel assignare voluerint bene et in pace integre et hereditarie imperpetuum Faciendo inde capitalibus dominis feodi illius seruicia debita et consueta Et ego predictus Willelmus Ka et heredes mei predicto Willelmo et heredibus suis vel assignatis sicut predictum est pro predictis seruiciis [totam] terram et domos predictas cum omnibus suis pertinenciis et cum placea predicta contra omnes gentes warantizabimus imperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus magistro Ricardo de Stowya Thoma de Wolingham Alano retro castellum Thoma de Peck[] Willelmo pistore Roberto de Newerke Roberto de Lee clerico et aliis Dat[] Linc[] die mercurii in septimana Pasche anno r[egni regis Edwar]di vicesimo secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter