utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812898

Charter
Charter Number: 02812898
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1259
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Memorandum quod tercio idus m[aii anno] domini [mcc]l quinquagesimo nono comparuit Alicia filia Sy[monis ceci coram domino Willelmo filio Egidii tunc] maiore Linc[] et balliuis et ciui[bus] Linc[] asserens se vna cum Ada de Beuerlaco uiro [suo] vendidisse Willelmo [fabro filio Pagani de Spridelington[] totam Terram] suam cum omnibus pertinenciis [in] Estgate in parrochia sancte Margarete Dicta eciam [alicia ibidem] fideliter promis[it et concessit quod in primo aduentu justiciariorum apud Linc[]] itinerantium veniet et coram justiciariis dictam vendicionem dicto Willelmo uel heredibus [suis seu assignatis ratificabit et ad hoc fideliter tenend dicta Alicia] dicto Willelmo fideiussores inuenit videlicet Robertum le lorimer et Johannem le mercer qui ibidem coram [dicto maiore et aliis ibidem existentibus manuceperunt] pro dicta Alicia quod dictam vend[icionem] coram justiciariis ratificabit Ita uidelicet quod si dicta Alicia a dicta [ratificione aliquo modo resilire uoluerit vel dictum Willelmum] uel heredes suos seu assignatos de predicta terra molestauerit uel aliquo modo imposterum molestari procurauerit statim dabunt dicto Willelmo vel heredibus suis uel assignatis sex marcas argenti quas pro dicta terra pacauit Concesserunt etiam quod maior et balliui ciuitatis [Linc qui pro loco et tempore fuerint possint eos] distringere quibus [mo]dis uoluerint ad solucionem dictarum sex marcarum si necesse fuerit Non obstante regia prohibicione nec [aliquo contra impetrato vel impetrando] a curia ecclesiastica uel seculari In cuius rei testimonium sigilla sua vna cum sigillo dicti majoris huic scripto sunt appensa Hiis testibus Petro Rabuch et Hugone Fayrweder tunc balliuis Linc[] Roberto de Ponte Hugone Normanno et Henrico clericis et aliisMemorandum quod tercio idus m[aii anno] domini [mcc]l quinquagesimo nono comparuit Alicia filia Sy[monis ceci coram domino Willelmo filio Egidii tunc] maiore Linc[] et balliuis et ciui[bus] Linc[] asserens se vna cum Ada de Beuerlaco uiro [suo] vendidisse Willelmo [fabro filio Pagani de Spridelington[] totam Terram] suam cum omnibus pertinenciis [in] Estgate in parrochia sancte Margarete Dicta eciam [alicia ibidem] fideliter promis[it et concessit quod in primo aduentu justiciariorum apud Linc[]] itinerantium veniet et coram justiciariis dictam vendicionem dicto Willelmo uel heredibus [suis seu assignatis ratificabit et ad hoc fideliter tenend dicta Alicia] dicto Willelmo fideiussores inuenit videlicet Robertum le lorimer et Johannem le mercer qui ibidem coram [dicto maiore et aliis ibidem existentibus manuceperunt] pro dicta Alicia quod dictam vend[icionem] coram justiciariis ratificabit Ita uidelicet quod si dicta Alicia a dicta [ratificione aliquo modo resilire uoluerit vel dictum Willelmum] uel heredes suos seu assignatos de predicta terra molestauerit uel aliquo modo imposterum molestari procurauerit statim dabunt dicto Willelmo vel heredibus suis uel assignatis sex marcas argenti quas pro dicta terra pacauit Concesserunt etiam quod maior et balliui ciuitatis [Linc qui pro loco et tempore fuerint possint eos] distringere quibus [mo]dis uoluerint ad solucionem dictarum sex marcarum si necesse fuerit Non obstante regia prohibicione nec [aliquo contra impetrato vel impetrando] a curia ecclesiastica uel seculari In cuius rei testimonium sigilla sua vna cum sigillo dicti majoris huic scripto sunt appensa Hiis testibus Petro Rabuch et Hugone Fayrweder tunc balliuis Linc[] Roberto de Ponte Hugone Normanno et Henrico clericis et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter