utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812901

Charter
Charter Number: 02812901
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1232 - 1234
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gerardus filius Roberti Bern[] dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui in feudo et hereditate Ade filio Andree et heredibus suis vel cuicunque assignare voluerit et quando totam terram meam in parochia sancti Rumwoldi iuxta Clachislide illam videlicet quam tenui de capitulo ecclesie Linc[] propter xxvj denarios per annum et quam emi de patre meo iacentem ex parte occidentali terre Stephani presbiteri cum duabus placeis quas tenui vnam scilicet de Ada filio Johannis del Houme et aliam de Willelmo filio Roberti filii Jacobi tenend et habend libere quiete pacifice Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vnam libram cimini vel vnum denarium ad Pascha pro omni seruicio et exaccione terre pertinenti Saluo superiorum seruicio scilicet xxvj denariis per annum capitulo ecclesie Linc[] dimidio ad Pascha dimidio ad festum sancti Michaelis et xii denarios per annum Ade filio Johannis del Houme dimidio ad Pascha dimidio ad festum sancti Michaelis et xij denariis per annum Willelmo filio Ricardi fili Jacoby dimidio ad Pascha dimidio ad festum sancti Michaelis Ego vero predictus Gerardus et heredes mei predicto Ade et heredibus suis vel assignatis terram prenominatam cum duabus placeis contra omnes homines et calumpnias imperpetuum warantizabimus Et ad maiorem securitatem huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Petro de Ballio tunc maiore Linc[] Godefrido ad Aulam Ada filio Herberti tunc prepositis Johanne de Parys Willelmo de Parys Randulfo le Tayllour[] Randulfo filio suo Ricardo filio Hot[] Thoma Maupas Thoma Faldecappe Ricardo de Derby Ada Page Willelmo de Hampton[] et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter