utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812906

Charter
Charter Number: 02812906
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Will
Date: 1299
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen Die mercurii proxima post festum sancti Bartholomei apostoli anno domini mcc nonogesimo nono ego Johannes dictus Faldecape de Linc[] meum condo testamentum in hunc modum In primis do lego []animam meam deo et beate Marie et omnibus sanctis et corpus meum ad sepeliendum in cimiterio sancti Rumwaldi et cum corpore meo meliorem pannum meum nomine mortuarii Item lego in cera circa corpus meum vnam petram Item lego ad vnam petram videlicet coopertorium vltra corpus meum xviij denarios Item lego fabrice matricis ecclesie Linc[] vnam zonam membratam de argento Item do lego Simoni capellano parochiali sancti Rumwaldi vnum anulum aureum precii xij denariorum Item do lego fabrice ecclesie sancti Rumwaldi vi denarios Item do lego in pane pauperibus errogandis iiij solidos Item clerico parochiali iij denarios Item do lego et ordino et volo quod omnia bona et vtensilia enea et lignea michi pertinencia vna cum tota terra mea quam habeo de perquisicione mea videlicet illam terram quam emi de Rogero Pigot[] et Emma vxore sua et terra quam emi de Johanne Cotty et terra quam emi de Waltero Belle et terra vna cum supra edificatis in parochia sancti Cutberti quam emi de Elena nepte mea et vna perticata terre iacens in Westpittes iuxta leprosos extra Linc[] Bywestcastel remaneant vi et virtute huius testamenti prout continentur in cartis feoffamenti mei predictarum terrarum sine aliqua contradiccione alicuius successoris seu heredis mei Isabelle vxori mee et heredibus seu assignatis suis quandocunque et quibuscunque dare legare vel assignare voluerit inperpetuum Faciendo inde pro omnibus supradictis terris capitalibus dominis feodi illius seruicia inde debita et consueta Item volo et ordino quod Elena neptis mea et heres mea teneatur persoluendum pro me domino Regi dimidiam marcam pro viridi cera Item do lego fratribus predicatoribus dimidium quarterium ordei Et ad istud testamentum fideliter exequendum et disponendum tales constituo executores meos videlicet bellam vxorem meam principalem executricem Robertum de Eboraco Ricardum de Houden[] vt habeant deum pre oculis bene et fideliter faciendi prout melius expedire
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter