utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812920

Charter
Charter Number: 02812920
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1245 - 1246
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Radulphus de Hatfeld[] rector ecclesie de Welleton[] salutem in domino Noueritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et Marie et ecclesie Lincoln[] totam terram meam in parochia sancti Benedicti in Wikeford[] scilicet quam emi a Radulfo de Bray de London[] que quidem terra extendit se in longitudine et latitudine a regali via que est versus orientem vsque ad terram Johannis piscatoris versus occidentem exceptis duabus seldis quos Ricardus Friday pater Thome Friday dedit in liberum maritagium cum Mathilde filia sua Preterea dedi et concessi et hac eadem carta mea confirmaui eidem ecclesie Linc[] vnam seldam aperientem versus regiam stratam iuxta terram quam emi a predicto Radulpho de Bray in parochia sancti Benedicti in Wikeford[] cum parua camera quam idem Radulfus de Bray aliquando tenuit de heredibus Roberti le Barbur habend et tenend eidem ecclesie Linc[] cum tota predicta terra et omnibus cellariis et solariis et aliis edificiis in ea existentibus et omnibus aliis pertinenciis suis exceptis duabus seldis predictis vt predictum est sine aliquo retinemento libere quiete et pacifice inperpetuum Reddendo de eadem terra annuatim predicto Radulfo de Bray et heredibus suis siue assignatis suis vnam libram cimini vel duos denarios ad festum sancti Botulphi pro omni seruicio et exaccione vel demanda ad predictam terram pertinente et sine occasione Saluo seruicio capitalis domini scilicet rectori ecclesie sancti Benedicti debito et consueto scilicet quatuor solidis per annum videlicet ad festum sancti Johannis Baptiste duobus solidis et ad Natale domini duobus solidis et saluis de selda predicta octo solidis et obolo fratribus et sororibus Hospitalis sancti Sepulcri extra Linc[] scilicet dominis illius feodi per annos ad duos terminos soluendis videlicet ad Pascha quatuor solidis et ad festum sancti Michaelis quatuor solidis et obolo pro omni seruicio et exaccione vel demanda ad predictam terram pertinente et sine occasione Predictas autem terram et seldam ecclesie Lincoln[] sub hac forma contuli vt quicquid inde per annum percipi poterit saluos redditu memorato inde debito et congrua domuum sustentatione diuidatur inter canonicos et vicarios ac pauperes clericos ecclesie Linc[] qui in anniuersario die obitus Roberti de Heyles quondam archidiaconi eiusdem ecclesie pro anima sua et animabus omnium fidelium defunctorum celebrandis intererunt Ita quidem quod canonici presentes medietatem illius habeant et vicarii similiter presentes aliam medietatem saluis inde duobus denariis singulis pauperibus clericis ecclesie eiusdem scilicet de vicariorum medietate deducendis et sex denariis hiis qui campanas pulsabunt vt officio suo libencius intendant et per manum prepositi Commune canonicorum fiet solucio supradicta Vt igitur predicta omnia perpetuam habeant firmitatem presenti scripto sigillum meum apposui et cartas predictorum Thome et Radulfi quas de predicto tenemento habui eidem ecclesie Linc[] liberaui in pleno capitulo Linc[] Hiis testibus magistro Henrico Costard[] tunc decano Christianitatis Linc[] Thoma vicario de Welleton[] domino Petro de Ballio tunc maiore Linc[] Johanne de Paris Ricardo de Ponte Waltero Brond[] Ada de Holm[] Hugone cum Barba Ada Beaufou tunc prepositis ciuitatis Linc[] Thoma Maupas Johanne piscatore Gilberto Prest Guido de Gascoin et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter