utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02812968

Charter
Charter Number: 02812968
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1283 - 1284
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Walterus Berne ciuis Linc[] salutem Noueritis me remisisse et relaxasse et omnino quietum clamasse pro me et heredibus meis inperpetuum [] decano et capitulo Lincolniensis ecclesie et eorum successoribus totum jus et clamium quod vnquam habui vel habere potero vel poterimus in duobus mesuagiis cum pertinenciis in parochia sancti Michaelis Wieford[] que per breue domino Regis de recto versus predictos decanum et capitulum in curia ciuitatis Linc[] exigebam et que fuerunt Galfridi de Buttewerk[] et iacent iuxta pontem de Gotis ex parte australi Ita quod nec ego heredes nec assignati mei decetero aliquod ius in predictis mesuagiis cum pertinenciis exigere vel vendicare poterimus In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo de Bellofago tunc maiore Hugone filio Roberti et Willelmo Vnewyne tunc balliuis Rogero filio Benedicti Thoma filio Roberti Johanne Cotti Osberto Longo Ricardo filio Roberti Radulfo de Gayton[]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter