utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02817877

Charter
Charter Number: 02817877
Cartulary Title: The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Will
Date: 1288
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen Ego Jordanus de Ingham rector de Estirinton die sabbati proxima ante festum sancti Marci anno domini mcc octogesimo octauo condo testamentum meum in hunc modum In primis lego animam meam deo et corpus meum ad sepeliendum ubi me contigerit decedere secundum consuetudinem patrie Item lego domino Ade fratri meo si supervixerit in remunerationem omnium bonorum mihi factorum xx marcas sterlingorum Item eidem vxx bidentes ita quod post mortem suam remaneant Johanni et Jordano nepotibus meis et sororibus suis Item eidem duas meliores vaccas meas eodem modo et mantellum meum de russeto et unum ciphum argenteum sine pede Item Willelmo fratri meo xl oues et xx agnos et unam ollam eneam et unam carectam ferratam cum duobus equis Item Johanni fratri meo xxx oues et xx solidos et unum lectum et unam ollam eneam et v quarteria ordei et duo frumenti Item Alicie sorori mee si vivat supertunicam meam de persico et unum anulum aureum Item Elianore sorori mee x oues [et rob]am meam de russeto et unum lectum et duo quarteria frumenti et tria ordei Item Nycholae nepti mee xi marcas et xl oues et xxl agnos et robam meam de burneto cum capucio Item lego Johanni et Jordano nepotibus meis usumfructum omnium librorum meorum quamdiu vixerint post mortem ipsorum si aperiant aliqui de [consanguin]itate clerici qui velint et discere uolo quod inter ipsos dividantur sin autem volo quod distrahantur et pecunia distribuatur inter pauperes puellas de Lindesay et de Kesteuen maritandas et precipue in villis de Ingham Hameringham Tyrington et Skerlinton[] Item Johanni et Jordano nepotibus meis [oues] et lx agnos et x quarteria frumenti et x ordei et x marcas Item abbati et conuentui de Tupholm[] v marcas ad exonerationem debitorum suorum Item fratri Ade nepoti meo unum habitum bonum precii xx solidorum Item sorori sue minori v oues et v agnos et unam vaccam Item Alicie nepti mee et pueris suis v oues duo quarteria frumenti et v ordei Item Gilberto filio suo xx solidos Item Dyonisie nepti mee v oues et xl solidos ad ipsam maritandam Item domino Nycholao vicario de Skerlinton nepoti meo xl solidos et duos boues et duo iumenta cum caruca Item Gilberto garcioni meo x marcas et si contingat ipsum trahere matrimonium cum Nycholaa nepti mea volo et lego eisdem exceptis prius legatis diuisim eisdem summerium meum cum hamasio duos boues duas vaccas et x quarteria ordei Item Alano garcioni seu braciatori meo x solidos et unum quarterium frumenti G filio suo Item Roberto de Wyk[] unam marcam et unum quarterium ordei Item Emme filie Radulfi clerici de Ingham et W marito suo xx solidos Item fabrice matricis ecclesie Linc[] xl solidos Item fratribus minoribus Linc[] xl solidos et fratri Henrico de Filingham[] ad unum habitum vi solidos viii denarios Item fratribus predicatoribus vi solidos viii denarios Item totum lardarium meum distribuatur inter pauperes de Hameringham[] de Thyrington[] Skerlington[]et Ingham Item Willelmo de Torkesey xx solidos Item conuentui de Bolington[] xx solidos ad quandam pitanciam Item magistro T de Perariis unam zonam sericam argento ferratam meliorem et unum anulum auream et duo coclearia argentea Item domino R de Rowell unum ciphum argenteum Item domino Ricardo de Wynchecumbe meliorem ciphum de mesaro et duo coclearia argentea et falding meum rubeum Item[] Jordano filio Wynne de Ingham[] seruienti meo xx solidos Item domino Ricardo de Snarteford rectori tria coclearia meliora et unum anulum aureum Item pauperibus de Hameringham parochianis ij marcas Item pau[peribus] de Tyrington[] xl solidos Item pauperibus de Ingham i marcam Item Johanni de Merse xl solidos Item Willelmo de Tyrington x solidos Item Henrico de [sker]linton v solidos Item Hugoni Futte v solidos Item Jordani filiolo meo de Linc[] unum quarterium frumenti unum ordei Item cuidam filiolo meo apud Ey [] ri ij solidos Item magistro Ricardo de Ingham xl solidos Item pauperibus de Skerlinton i marcam Item domos meos de Newporth lego Jordano nepoti meo et duabus sororibus suis et etiam matri ipsorum ita quod vendantur fratribus sancti Augustini si emere voluerint et pecunia inter ipsos diuidatur non tamen [] matri sicut ceteris Item volo quod domos mee quas inhabito vendantur et de pecunia satisfiat creditoribus meis et de residuo legatariis Item lego Willelmo de Torkesey inforciatum meum non apparitatum Item volo quod anulus meus cum smaragdine vendatur et quod precium detur cuidam bono capellano qui possit celebrare pro anima mea et animabus domini Willelmi de Ingham dominorum S de Barton et Thome quondam rectoris de Filingham Item duabus filiabus Thome de Colby ij marcas Item archidiacono Stowe meliorem anulum aureum quem habeo excepto uno de quo supra disposui Item domino de Tyrington unum firmaculum aureum quod mihi dedit Nomina autem executorum huius testamenti hec sunt dominus Ricardus de Rowell canonicus Linc[] Ricardus de Barton rector ecclesie de Snarteford Jordanus de Ingham nepos testatoris et Willelmus de Torkesey clericus qui voluntatem defuncti plenius exequentes domos suas infra clausuram nostram sitas quas inhabitant[] dum viueret dilecto fratri concanonico nostro magistro Ade de Brempton tunc precentori ecclesie Linc[] pro quadam pecunie summa quam premanibus receperunt consensu unanimi vendiderunt ac ipsi possessionem corporalem earundem nobis presentibus tradiderunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter