utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02820303

Charter
Charter Number: 02820303
Cartulary Title: Cartularium monasterii de Rameseia [Ramsey]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Assessment, Taxation
Date: 1262
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus Sanctae Matris Ecclesiae filiis ad quos praesens scriptum pervenerit Ricardus miseratione divina Lincolniensis episcopus salutem in Domino Religiosam vitam eligentibus congrua nos decet consideratione prospicere ut ea quae pro quiete religiosas conversationis diutius obtenta sunt nec oblivio negligere ut quaedam valeat praesumptio perturbare scilicet quod eis antiquitas tribuit nulla posit improbitate convelli vel novitate mutari Cum itaque temporibus nostris religiosorum tranquillitati et paci addi potius cupimus quoniam ea quae dudum ipsius permissa sunt varietate temporum inmutari dilectis filiis in Christo Abbati et monachis de Rameseia ecclesias et ecclesiasticas obventiones pensiones ecclesiarum quae de suo sunt patronatu et decimas dominicorum suorum nostrae dioceses in quarum pacifica possessione a tempore quo non extat memoria fuerunt hactenus et adhuc esse dicuntur religionis intuitu auctoritate pontificali concedimus et confirmamus In quibus haec propriis duximus vocabulis exprimenda videlicet Ecclesiam Sancti Ivonis Ecclesiam de Rameseia Et ecclesiam de Byri cum omnibus earum capellis juribus et pertinentiis Item de ecclesia de Ailingtone quinque marcas De ecclesia de Terefelde quatuor marcas De ecclesia de Craunfelde viginti solidos De ecclesia de Brouchtone unam marcam De ecclesia Sancti Andreae de Huntingdone unam petram cerae De ecclesia de Houctone viginti solidos De ecclesia de Bartone viginti solidos De ecclesia de Hemmingforde quadraginta solidos De ecclesia de Wardeboys quadraginta solidos De ecclesia de Schitlingdone decem marcas De ecclesia de Riptone duos solidos De capella de Wystowe dimidiam marcam Nomine pensionis et beneficii perpetui percipiendas Item decimas de dominicis suis de Hegeneye de Upwode Wystowe Riptone Abbatis Wardeboys Brouctone Houctone Slepe Haliwelle Hemmingforde Ailingtone Westone Brinigtone Bytherne Giddinge Elingtone Terefelde Schitlingdone Bertone et Craunfelde de duabus garbis de dominicis domini Berengarii le Moygne in Bernewelle Volumus igitur et firmiter statuimus ut praedicti Abbas et monachi omnia praenominata ex nostra concessione et confirmatione pacifice et quiete obtineant ac perpetua sibi firmitate vallata consistant Salvis in omnibus episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesiae dignitate In cujus rei testimonium praesens scriptum sigilli nostri appositione fecimus communiri Data apud Spaldwyk undecimo Kalendas Januarii anno Domini Millesimo ducentesimo sexagesimo secundo et Pontificatus nostri anno quinto His testibus Domino Simone de Bartone Magistro Alano de Eboraco Johanne de Maidenestan et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter