utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02830390

Charter Number: 02830390
Cartulary Title: The Cartulary of Shrewsbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1247
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit quod cum Abbas et Conventus de salopesberia convenissent priorem et conventum de Wombrug[] super duabus partibus omnimodarum minutarum decimarum provenientium de grangia de schurlawe coram dominis decano et precentore Licheffeldensi ecclesie auctoritate rescripti appostolici cognoscentibus cuius rescripti talis fuit tenor [] Intentione dictorum Abbatis et conventus salopesberie in iudicio edita in hunc modum Dicunt memorati Abbas et conventus quod cum ipsi fuerint in possessione decimarum lane agnorum Albi purcellorum curtelagii [] pomorum de dominico de schurlawe quam estimant ad valentiam trium solidorum argenti spoliati sunt per predictos priorem et conventum de Wombrug[] eisdem et petunt fieri restitucionem eorum hec dicunt [] Lis inter partes per amicabilem compositionem Imperpetuum duraturam conquievit in hunc modum videlicet quod salvis privilegiis et munimentis utriusque partis prout de iure salvari debent Dicti prior et conventus persolvent annuatim dictis Abbati et conventui octodecim denarios argenti in festo sancti michaelis apud salopesberiam ad fabricam sue ecclesie pro duabus partibus minutarum decimarum de schurlawe quas dicti Abbas et conventus eisdem priori et canonicis de Wombr[] imperpetuum remiserunt et quietas clamaverunt partibus renuntiantibus omni remedio iuris per quod dicta compositio futuris temporibus possit infirmari Et ad majorem huius rei securitatem dicti Iudices reservaverunt sibi potestatem imperpetuum compellendi partes ad observationem huius compositionis si forte altera illarum ab eadem resilire voluerit In cuius rei testimonium partes huic scripto per modum Cyrograffi diviso sigilla sua alternatim una cum sigillo iudicum apposuerunt Datum apud salopesberiam Nonas maii anno gratie mccxl septimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter