utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02831406

Charter
Charter Number: 02831406
Cartulary Title: Cartulary of Shrewsbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est conventio facta inter Abbatem et conventum Salopesberie ex una parte et Willelmum de Tyrne ex altera videlicet quod dictus W tradidit et concessit dictis Abbati et conventui quoddam pratum suum Illud scilicet quod Alicia mater dicti W aliquando tenuit quod vocatur la plac et iacet inter pratum de la haymore et la holheemedue a festo clausi pasche Anno gratie mccxlvi usque ad xv annos proximos sequentes plenarie completos pro xl solidos argenti quos iidem Abbas et conventus prefato Willelmo dederunt premanibus Et si ita contingat quod prefatus Willelmus vel heredes sui vel sui assignati infra prescriptum terminum quindecim annorum prenominatum pratum de la ploc alicui vendere vel inpingnare voluerint illud memoratis Abbati et conventui pre omnibus aliis in modum pro precio quo alius illud habere voluerit sine contradictione concedent Et ut hec conventio firmitatis robur optineat dictus W fide media corporale prestabat sacramentum ad prescriptam conventionem observandam et huic scripto inter ipsos per modum Cyrographi diviso sigilla sua alternatim apposuerunt partes Hiis testibus Ricardo de Tyrne Willelmo Wischard et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter