utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02860012

Charter
Charter Number: 02860012
Cartulary Title: Early Buckinghamshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1230 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus capellanus dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Willelmo filio Hugonis cum Barba de Milton pro seruicio suo totum tenementum quod Radulfus Charge dedit michi pro homagio et seruicio meo scilicet vnam acram terre in campo de Walton super Corstenhul iuxta terram Ricardi de Bray in occidentali parte et duas rodas terre que abuttant ad magnam mersam de Bollebrichull iuxta terram Michaelis Charge in orientali parte Et vnam rodam prati in Le Merse de Bollebrichull que iacet inter viginti rodas pertinentes ad villam de Walton Habendas et tenendas in feodo et hereditate de Radulfo Charge et heredibus suis faciendo illi et heredibus suis homagium et seruieium pro predicto tenemento ipse Willelmus et heredes sui uel quicumque fuerit eius assignatus Reddendo inde annuatim predicto Radulfo et heredibus suis [] ad Pascham pro omnibus seruiciis exaccionibus consuetudinibus et demandis saluo regali seruicio quantum pertinet ad vnam acram terre de eodem feodo Et ut hec mea donacio et confirmacio rata et stabilis imperpetuum permaneat presentem cartam sigilli mei inpressione roboraui Hiis testibus Waltero de Woketon Simone Pincerna Hugone cure Barba Roger Chaval Hugone de Soleburi Willelmo molendinario Radulfo Charge Michaele filio suo Willelmo Peuerel Radulfo ate Astil de Walton Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter