utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02860016

Charter
Charter Number: 02860016
Cartulary Title: Early Buckinghamshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1268 - 1294
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Alicia de Luton in propria viduitate et ligia potestate mea concensu et assensu Willelmi de Lutone filii mei dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Laurencio de Parua Hampdene et heredibus suis pro seruicio suo et pro viginti solidis argenti quos michi dedit premanibus in gersumam totam illam terram cum omnibus pertinenciis suis quam Willelmus Smert quondam tenuit in campis de Parua Hampden et tres acras terre cum pertinenciis in eadem villa que iacent in Belle quarum due acre terre cum haya viua iacent iuxta terram Rogeri le Dug et extendit se versus orientem in Romerelane Et vna dimidia acra terre iacet inter terram Rogeri le Dug et terram Agnetis le Dun et extendit se versus orientem in Romerelane Et vna dimidia acra terre iacet inter terram dicti Laurencii et terram Iohannis clerici et extendit se versus occidentem in Leuedimerlingpetth Et vna dimidia acra terre que iacet in le Hombecheforlong inter terram Iohannis clerici et terram Fulconis de la Hull et extendit se versus occidentem super terram dicti Fulconis Habend et tenend de me et heredibus meis uel meis assignatis totam predictam terram cum omnibus pertinenciis suis predicto Laurencio et heredibus suis uel suis assignatis vel cuicumque dictam terram dare vendere uel assignare voluerit et quando libere quiete integre bene et in pace iure hereditario Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis uel meis assignatis sex solidos ad duos anni terminos videlicet ad festum Sancti Petri ad uinclam tres solidos et in die dominica Palmarum tres solidos pro omnibus seruiciis consuetudinibus exactionibus et omnibus aliis secularibus demandis que de predicta terra exigi possent in perpetuum saluo seruicio forinseco domini regis quantum pertinet ad tantam terram in eadem villa eiusdem feodi Et ego predicta Alicia de Luton et heredes mei uel mei assignati quicumque fuerint totam predictam terram cum omnibus pertinenciis suis sicut predictum est predicto Laurencio et heredibus suis uel suis assignatis quibuscumque fuerint contra omnes gentes tam iudeos quam christianos warantizabimus aquietabimus ac per predictum seruicium defendemus inperpetuum Et ut hec mea donacio concessio presentis carte mee confirmacio et warancya maiorem habeat in se securitatem sigillum meum vna cum sigillo Willelmi de Luton filii mei huic presenti carte apposuimus Hiis testibus Radulfo de Cheyndut milite Alano Neel Galfrido de la Hull Ada Partere Iohanne de Grenemil Ricardo Russel Willelmo de Bochol Henrico Noblet Galfrido de Hampton clerico Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter