utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02860020

Charter 02860020
Charter Number: 02860020
Cartulary Title: Early Buckinghamshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1290
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Laurencius de Parua Hamden dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Waltero filio Thome de La Hulle pro homagio et seruicio suo et pro quatuor solidis argenti quos michi dedit in gerssumam vnam dimidiam acram terre mee in Parua Hamden que iacet apud Romerelane iuxta terram Willelmi Spert ex parte del north cum tota viua sepe que ad predictam dimidiam acram terre pertinet et cum omnibus suis pertinenciis Habend et tenend sibi et heredibus suis siue suis assignatis de me et heredibus meis libere et quiete pacifice iure hereditario Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis duos denarios ad duos terminos anni scilicet ad festum Sancti Petri ad Vincula vnum denarium et die dominica Palmarum vnum denarium pro omnibus seruiciis consuetudinibus et demandis Et ego predictus Laurencius et heredes mei warantizabimus aquietabimus et defendemus predictam dimidiam acram terre cum predicta viua sepe et cum omnibus suis pertinenciis prefato Waltero et heredibus suis et cui dare vendere assignare et legare voluerit et quando per predictum seruicium contra omnes gentes inperpetuum Et ut hec mea donacio concessio et warantizacio secura et stabilis permaneat hanc cartam meam sigillo meo roboraui Hiis testibus Roberto de La Hulle Bartholomeo de La Hulle Waltero Parcere Lamberto fratre eius Willelmo filio Roberti Hugone Bellamy Ricardo le taillur Roberto Seriant Et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter