utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02860030

Charter
Charter Number: 02860030
Cartulary Title: Early Buckinghamshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1270
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Sauericus de Clouyr de Hertwell dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Galfrido Neirnut de Fletemerston pro homagio et seruicio suo sexdecim acras terre mee arabilis cum pertinenciis suis in campis de Hertwell et Stanes Quarum scilicet acrarum vna acra iacet sub La Sperte et abutat in Longam foreram cum caputiis iuxta terram abbatis de Oseneya ex parte orientali Et dimidia acra iacet apud Flexfurlong iuxta terram Willelmi de la Merse ex parte occidentali et abutat in foreram Ricardi Le Gode Et due rode iacent continue et abutant in Longescroftesbrock et in Longam foreram Et vna acra que vocatur Longa forera iacet iuxta terram Willelmi de Bracy et abutat in illis duabus predictis rodis et aliud capud abutat in foreram Gilberti Le Meystre Et vna dimidia acra iacet apud Alsedescrofte et est forera que fuit aliquando Thome de La Linche Et in campo australi vna acra iacet super Mannescrofte iuxta terram Iohannis Alayn ex parte aquilonali et abutat in regalem viam Et in campo del Nort vna dimidia acra iacet super Midelfurlong iuxta terram Willelmi de Hertwell ex parte oriental Et vna acra que continet tres selliones iacet in Midelfurlong inter terram Galfridi Winter et terram predicti Galfridi Neyrnut Et dimidia acra iacet in Netherwaddon iuxta terram Iohannis de Fraxino ex parte aquilonali Et dimidia acra apud Depelake iacet iuxta terram que fuit Radulfi de La Linche ex parte orientali Et vna acra iacet super Wolfehysham et continet tres sellones Quarum scilicet due iacent continue et vna per se Et vna acra iacet apud Depelake iuxta terram Roberti de la Linche ex parte orientali Et vna acra iacet in eadem cultura iuxta terram Matilde de La Linche ex parte orientali Et vna dimidia acra iacet in eadem cultura iuxta terram Hereberti Le Rus ex parte orientali Et vna acra iacet super Hyltendon iuxta spinam iuxta terram Ricardi Le Gode ex parte orientali Et vna dimidia acra iacet in Le Hale iuxta terram Roberti de La Linche ex parte occidentali cum caputiis Et vna dimidia acra iacet in Mullefurlong iuxta terram Galfridi Iuuenis ex parte aquilonali Et vna acra iacet super Netherwaddon iuxta terram Ricardi Dodeman ex parte aquilonali Et vna acra iacet super Ouerwaddon iuxta terram Iohannis filii Martini ex parte aquilonali Et tres acre iacent in Alsedescrofte inter duas dotes Et vna dimidia acra iacet apud Aldewik iuxta terram Ricardi Le Gode ex parte aquilonali Habend et tenend de me et heredibus meis sibi et heredibus suis uel cuicumque eas dare vendere uel assignare voluerit libere quiete bene inpace in feodo et hereditate inperpetuum Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui uel assignati vnum denarium argenti Videlicet ad festum Sancti Michaelis pro omni seruicio consuetudine exaccione secta cur michi et heredibus meis uel meis assignatis pertinentibus et pro rebus cunctis que michi uel heredibus meis siue meis assignatis aliquo modo accidere uel euenire possint Et ego predictus Sauericus de Clouil et heredes mei et assignati debemus warantizare defendere et acquietare predictas sexdecim acras terre cure pertinenciis suis predicto Galfrido Nernut et heredibus suis et suis assignatis contra omnes homines et feminas inperpetuum Pro hac autem donacione concessione warantizacione defensione acquietacione et presentis cartee mee confirmacione dedit michi dictus Galfridus Nernut viginti marcas argenti in gersumam Et vt hec mea donacio concessio warantizacio defensio acquietacio et presentis cartee mee confirmacio rata et inconcussa permaneant presentem cartam sigilli mei inpressione corroboraui Hiis testibus domino Gilberto de Bracy Roberto de Hertwell Ricardo de Sancto Claro Ricardo de Warmodeston Iohanne filio Decani Willelmo de Halling Willelmo Golie de Stokes Iohanne Fulco Willelmo Blacstan Iohanne filio Alani Willelmo de Borle Henrico de Graua Rogero de Hampton Roberto de Fletemerston clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter