utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02880409

Charter Number: 02880409
Cartulary Title: Rufford Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1239
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Anno gratie mccxxxix in crastino sancti Bartholomei in ecclesia de Mapilbech ita convenit in forma pacis inter abbatem G de Rufford[] et eiusdem loci conventum ex una parte et fratrem Terricum de Nulla priorem Hospitalis Jerusalem in Anglia ex altera parte scilicet quod predictus prior et fratres Hospitalis remiserunt et quietumclamaverunt dictis abbati et monachis de Rufford[] omnes decimas omnium terrarum quas tunc temporis possederunt et propriis sumptibus coluerunt in territorio de Mapilbech de quibus decimas solvere tenebantur pro octo solidi argenti annuatim nomine decime percipiendum de predictis abbate et monachis scilicet quatuor solidi ad festum sancti Michaelis et quatuor solidi ad Pascha sopitis hinc inde querelis exactionibus et demandis inter eos motis occasione cuiusdam assarti quod predicti abbas et monachi in territorio de Mapilbech fecerunt ita tamen quod predictum assartum predictis abbati et monachi quietum remanebit a prestatione decimarum inperpetuum sicut in eorum privilegiis continetur Similiter etiam quietum erit a communa pasture et ab omni clamio de predictis priore et fratribus et omnibus suis salvo tamen eidem priori et fratribus annuo redditu duorum solidorum quos solebant eisdem reddere ad festum sancti Michaelis per quandam compositionem prius pro alia causa inter eos factam Predicti vero abbas et monachi de Rufford[] remiserunt predictis priori et fratribus Hospitalis pro se et omnibus suis omnia clausa et assarta usque ad diem predictum facta vel inchoata in territorio de Wynkeburn[] ut a communa pasture quieta remaneant inperpetuum Si autem aliquando contigerit in posterum quod predicte decime ab aliquo insolidum fuerint evicte ita ut predicti prior et fratres Hospitalis non possint prenominatas decimas predictis abbati et monachis warantizare predicti abbas et monachi insolidum a solutione predictorum octo solidorum cessabunt Si vero pro parte pro tanta parte a solutione cessabunt Et ut hec compositio rata sit et firma utraque pars alternatim presens scriptum sigillis suis corroboraverunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter