utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02880424

Charter Number: 02880424
Cartulary Title: Rufford Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1232
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Notingham in crastino sancti Johannis Baptiste anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis sextodecimo coram Stephano de Segrave Adam de Novo Mercato Willelmo de Ebor[] Willelmo Basseth[] Magistro Roberto de Schardel [] Magistro Rogero de Kantelupo et Willelmo de Insula Justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Galfridum de Almeton[] et Aliciam uxorem eius Ricardum Friday et Leticiam uxorem eius Hugonem Freman et Johannam uxorem eius petentes per eumdem Hugonem positum loco ipsius Johanne ad lucrandum vel perdendum et Simonem abbatem de Rufford[] tenentem de decem bovatis terre cum pertinenciis in Almeton[] unde placitum summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Galfridus Alicia Ricardus Leticia Hugo et Johanna remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsorum Alicie Leticie et Johanne predicto abbati et successoribus et ecclesie sue de Rufford[] totum jus et clamium quod habuerunt in tota predicta terra cum pertinenciis imperpetuum Et pro hac remissione quietaclamantia fine et concordia idem abbas dedit predictis Galfrido Alicie Ricardo Leticie Hugone et Johanne sex marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter