utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02880619

Charter Number: 02880619
Cartulary Title: Rufford Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1253
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia Domini Regis apud Westmonasterium a die Pasche in unum mensem anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis tricesimo septimo coram Rogero de Thurkelby Alano de Watsaund[] Egidio de Erdington[] et Willelmo Trussel Justiciis et aliis Domino Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Galfridum abbatem de Rughford[] querentem per fratrem Rogerum monachum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Osbertum Selveyn deforc[] de consuetudinibus et servitiis que idem abbas exigere ab eo de libero tenemento suo quod de predicto abbate teneti in Wyleweby videlicet de uno mesuagio et duabus bovatis terre et unde idem abbas exigere ab eo quod faceret ei homagium et relevium et quod redderet ei quatuor solidos per annum et quod faceret ei sectam ad curiam suam de Rughford[] de tribus septimanis in tres septimanis que servitium idem Osbertus ei non cognovit et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Osbertus recognovit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi decetero facient predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Rughford[] homagium et relevium et quod reddent singulis annis eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte quatuor solidos pro predicto tenemento in octabis Omnium Sanctorum pro omni servitio secta curie consuetudine et exactione imperpetuum et si ita contingit quod predictus Osbertus vel heredes sui defecerint in solutione predictorum quatuor solidorum per annum vel si predictum homagium et relevium facere noluerint bene licebit eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte distringere predictum Osbertum et heredes suos per omnia catalla sua in tenementis ipsius Osberti in Thorp[] in comitatu Ebor[] inventa usque ad plenariam solutionem predictorum denariorum et etiam ad predictum homagium et relevium faciendum imperpetuum Et pro hac recognitione concessione fine et concordia idem abbas remisit et quietamclamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predicto Osberto et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit exigendi ab eis aliquam sectam curie imperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter