utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02890857

Charter Number: 02890857
Cartulary Title: Rufford Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1236
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Notingh[] die mercurii proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo coram Willelmo de Ebor[] Willelmo de Insula Radulfo de Norwic[] Roberto de Run et Willelmo de Heryz Justiciis Itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Cristianam Shakel petentem et Simonem abbatem de Rughford tenentem de medietate trium bovetarum terre cum pertinentiis in Eykringe unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Cristiana remisit et quietamclamavit de se et heredibus suis eidem abbati et successoribus suis et ecclesie sue de Rughford totum jus et clamium quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis in perpetuum Et pro hac remissione quietaclamancia fine et concordia idem abbas concessit quod ipse et successores sui dabunt singulis annis predicte Cristiane tota vita sua dimidiam summam frumenti et sex denarios ad festum sancti Martini et dimidiam summam siliginis et sex denarios ad Pentecosten et unam tunicam de albo panno ad Natale Domini scilicet unam tunicam novam de tribus ulnis et de latitudine panni monachorum Notingh[]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter