utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02890863

Charter Number: 02890863
Cartulary Title: Rufford Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1259
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia Domini Regis apud Westmonasterium in octabis sancte Trinitatis anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis quadragesimo tertio coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston[] et Johanne de Wyvill[] Justiciis et aliis Domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum abbatem de Rufford[] querentum per fratrem Rogerum le Vavasur[] ponitum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Gilbertum de Ekering[] et Aliciam uxorem eius impedentem do octo acris terre cum pertinentiis in Ekering[] unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Gilbertus et Alicia recognovunt predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius abbatis et ecclesie sue de Rufford[] et illam eis reddiderunt in eadem curia et remiserunt et quietumclamaverunt de se et heredibus ipsius Alicie predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte in perpetuum Et pro hac recognitione redditione remissione quietumclamatione fine et concordia idem abbas dedit predictis Gilberto et Alicie quadraginta solidos sterlingorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter