utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02890911

Charter Number: 02890911
Cartulary Title: Rufford Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1191
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Omnibus filiis sancte matris ecclesie Radulfus de Sancto Georgio salutem Sciatis me dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse Deo et sancte Marie et monachis de Ruford pro salute anime mee et pro animabus patris et matris mee et heredum meorum et omnium antecessorum nostrorum communionem pasture tocius ville de Bodmeshil ad tantas oves et ad tanta animalia et ad tantos equos et porcos quantos feudum meum poterit rationabiliter sustinere in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam de me et heredibus meis ab omni terreno servitio et consuetudine Insuper dedi eis et concessi et presenti carta confirmavi triginta acras terre in territorio predicte ville a parte occidentali grangie sue de Foxoles sitas versus regiam viam et aquilonem et alias triginta acras sitas in illa cultura quam tenent de Roberto de Fumeus juxta regiam viam cum viis et semitis et exitibus [] aisimentis tenend de me et heredibus meis in perpetuum feudum et hereditatem Monachi vero pro omni servitio et consuetudine que debetur mihi vel regi vel ulli homini pro predictis sexaginta acris reddent mihi vel heredibus meis annuatim tantum dimidiam marcam argenti medietatem ad festum sancti Martini et aliam medietatem ad festum sancti Botulfi Ego vero et heredes mei hanc donationem supradictam contra omnes homines monachis in perpetuum warantizabimus Et sciendum est quod ego vel heredes mei recipere non possumus pecora aliorum virorum in eadem pastura Hec donatio facta est anno ab Incarnatione Domini MC nonagesimo primo in ecclesia de Bodmeshil mense Februario et postea in comitatu de Notingham recitata est His testibus Gileberto capellano Roberto de Fumeus Hugo de Bulli Roberto de Pamtona Girardo Filippo Gaufrido de Buctona Roberto Le Bret Goduino Ricardo Le Angles Gaufrido de Aigrin Gamello
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter