utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02890952

Charter Number: 02890952
Cartulary Title: Rufford Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1291
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Johannes Burdun salutem in Domino Cum per quoddam scriptum cyrographatum abbas Ruffordie concesserit mihi de speciali gratia quamdam plateam in alneto de Buctone de communi pastura ut ad certum terminum sicut predictum cyrographum testatur mortua haya includatur adhuc de gratia potiori adiciens usque ad festum sancti Michaelis anno Domini millesimi ducentesimi nonagesimi primi dicte haye inclusionem benigne concessit ita quod infra octa dies proximo sequentes predictam hayam gratis auferam destruam et omnino prosternam Quod si non fecero liceat predicto abbati per presentes predictam hayam ad libitum suum auferre destruere et omnino prosternere sine contradictione et calumpnia mea seu aliquorum aliorum ex parte mea In cuius rei testimonium presentibus sigillum meum apposui Datum Ruffordie octavo Idus Maii anno prenotato
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter