utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02891001

Charter Number: 02891001
Cartulary Title: Rufford Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1305
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Pateat universis quod nos frater H dictus abbas Rufford[] et eiusdem loci conventus dimisimus concessimus et hac presenti scripto confirmavimus Willelmo de Walleye fratri germano fratris Roberti forestarii nostri unum toftum quod Willelmus Worthyng[] de nobis quondam tenuerit et aliud toftum cum una bovata terre que Johannis Sneyp aliquando de nobis tenuerit habend et tenend omnia predicta tofta et terram cum pertinentiis usque ad terminum vite predicti Willelmi de nobis et successoribus nostris bene quiete et pacifice usque ad finem vite sicut predictum est reddendum inde nobis annuatim et successoribus nostris sex solidos et sex denarios ad duos anni terminos videlicet et Pentecosten tres solidos et iij denarios et totidem ad festum sancti Martini faciendum omnia forinseca servicia debita et consueta ad dicta tofta et terram pertinentes et sectam curie de tribus septimanis in tres Et nos predicti abbas et conventus omnia predicta dicto Willelmo usque ad terminum vite sue contra omnes homines warantizabimus Si vero dictus Willelmus in dictis toftis aliqua mesuagia plantaverit plantata alibi non transfertet vel aliis ad firmam non dimittet nec dono nec pretio a dicto loco Rufford[] quoquomodo alienabit set omnia predicta dictis abbati et conventui post terminum [recte] dicti Willelmi integre reservabuntur In huius rei testimonium sigilla utracumque partium huic scripto sunt appensa Datum Rufford[] septimo Idiis Maii anno gratie mccc quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter