utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02910802

Charter Number: 02910802
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1263
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Memorandum quod anno regni [] ex parte una et Nicholaum Tropinel ex altera videlicet quod predictus Nicholaus dedit et concessit pro se et heredibus suis in perpetuum predictis abbati et conventui totum ius et clameum quod habuit vel habere potuit in tota terra prato bosco et pastura cum pertinenciis suis que Felicia quondam uxor Ricardi de Capella tenet nomine dotis in manerio de Pulton sine aliquo retenemento sui vel heredum suorum ita tamen quod predictus abbas et conventus tenebunt predictum Nicholaum in aliquo servicio in quo bene servire sciverit et exhibebunt ei in esculentis et poculentis et dabunt ei singulis annis toto tempore vite predicte Felicie unam robam garcionum et hoc dum eorum servicio bene fideliter diligenter et devote se habuerit post mortem vero predicte Felicie tenentur predicti abbas et conventus dare predicto Nicholao toto tempore vite sue singulis diebus unum panem et unum galonem cervisie de pane et cervisia libere familie et unum ferculum de coquina abbatis pro qualitate diei et insuper iij s de scaccario abbatis annuatim percipiendos ad providendum sibi de garnagio ita quod ex tunc non teneantur ei predicti abbas et conventus in servicio aut aliquo alio providere Promisit eciam predictus Nicholaus facere et dare predictis abbati et conventui cartam suam super donacione predictorum terre prati pasture et pertinenciarum suarum secundum quod sibi viderint melius expedire cum super hoc fuerit requisitus [] Hiis testibus dno Martino de Legh milite Michaele le Goyz Roberto de Wotton et aliis Acta Glaston in vigilia Omnium Sanctorum anno supradicto Hiis eciam omnibus presentes fuerunt Rogerus le Blund de Northpederton et Willelmus Malet de Pulton
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter