utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02910815

Charter Number: 02910815
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Anno gracie mcclxix in festo Beati Michaelis convenit inter religiosos viros Robertum abbatem et conventum monasterii Glaston ex parte una et Ricardum de Button[] precentorem Wellen ex altera videlicet quod predictus precentor de voluntate et assensu venerabilis patris dni Willelmi Bathon et Wellen episcopi et capituli sui Wellen concessit pro se et successoribus suis quod predicti abbas et conventus habeant et teneant libere et in pace molendinum quod construi fecerunt apud Wotton[] et cursum aque quem ad idem molendinum duci fecerunt et totam culturam adiacentem predicto molendino ex parte boriali usque ad tenementum Galfridi molendinarii iuxta culturam predictam in clauso et defenso in perpetuum sine aliquo inpedimento vel contradiccione sui vel successorum suorum salva tamen predicto precentori et successoribus suis decima prefati molendini Concessit insuper prefatus precentor pro se et successoribus suis de voluntate et assensu predictorum dni episcopi et capituli quod prefati abbas et conventus impruwyare possunt et ad certum redditum annuum ponere et tradere tam succentori Wellen quam liberis tenentibus et aliis hominibus tocius manerii de Pulton[] c acras in mora de Wotton[] et quod tam predictus succentor quam liberi tenentes et alii quibus prefati abbas et conventus prefatum impruwyamentum secundum diversas porciones tradiderint possint ipsum impruwyamentum claudere et in clauso et defenso tenere sine aliquo inpedimento vel contradiccione dicti precentoris vel successorum suorum salva dicto precentori et successoribus suis decima de dicto impruwyamento proveniente Pro hac autem concessione dederunt concesserunt et presenti scripto confirmaverunt dicti abbas et conventus predicto precentori et successoribus suis xij acras in dicta mora de Wotton[] habend et tenend dicto precentori et successoribus suis de predicto abbate et conventu et successoribus suis in perpetuum libere quiete in clauso et defenso sicut eas iam clausit [] Hiis testibus dnis Elia Cotele Warenno de Suta villa Rogero filio Pagani militibus Petro de la Mare Waltero de Dinr[] Willelmo le Border Thoma le Viel et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter