Charter Document - 02910824
Charter Number: 02910824
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1263
Date Type: Internal, Regnal
View Map
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1263
Date Type: Internal, Regnal
View Map
Charter:
Anno regni regis Henrici filii regis Johannis xlvij iii Id Aprilis facta est hec amicabilis convencio inter Beatricem de Sancto Vigore ex parte una et Robertum abbatem Glaston ex parte altera apud Ivelcestr[] videlicet quod predicta Beatrix in ligia viduitate sua concessit remisit et quietumclamavit pro se et heredibus suis in perpetuum predicto abbati Glaston et eiusdem loci conventui eorumque successoribus et ecclesie Glaston totum ius et clameum que habuit vel habere potuit in ij insulis que sunt in aqua de Mullecomb[] inter terram predicti abbatis in Doultyng et terram ipsius Beatricis in Stratton[] quarum una vocatur insula de Aderichesleth[] et altera insula de Ludewell[] depe ita quod predicta Beatrix nec heredes sui aliquid iuris vel clamii in predictis insulis de cetero aliquo unquam tempore clamare exigere nec habere poterunt ita tamen quod piscaria predicte aque de Mullecomb[] inter predictas terras de Doultyng[] et Stratton[] tam circa predictas insulas quam alibi communis sit in perpetuum predicte Beatrici et heredibus suis ac eorum libere familie et memoratis abbati et conventui eorumque successoribus ac eorum libere familie sine impedimento vel contradiccione alicuius in posterum et salva predicte Beatrici et heredibus suis communa pasture in insulis supradictis [] Hiis testibus dominis Elia Cotele Rogero de Peauton[] Martino de Legh[] Elia de la Mare militibus Thoma de Sancto Vigore Henrico de Monteforti Henrico Bikefaude et aliis