utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02910838

Charter Number: 02910838
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1238
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ita convenit in curia domini regis coram iusticiariis suis apud Westmon inter Johannem de Praterellis et Emmam uxorem eius querentes et Radulphum de Sulvie quem abbas Glaston vocat ad warentum de secta de hundredo de Kimmersdone pro tenemento quod idem abbas tenet in Melnes et quod servicium idem Radulphus predicto abbati warentizavit scilicet quod predicti Johannes et Emma remiserunt et quietumclamaverunt de se et heredibus ipsius Emme predicto Radulpho et heredibus suis totum ius et clameum quod habuerunt in predicta secta quam exigebant versus predictum abbatem et homines suos de toto tenemento in Melnes Et pro hac remissione et quietaclamancia idem Radulphus pro se et heredibus suis concessit predictis Johanni et Emme medietatem omnium comodorum veniencium de predicto hundredo de Kimmersdone ita quod predictus Radulphus et heredes sui habebunt sermentum suum et predicti Johannes et Emma habebunt similiter sermentum suum in eodem hundredo de Kimmersdone ad custodiendum explecia de predicto hundredo veniencia et uterque sermentum sacramento prestito fidelitatem alteri faciat et p[] item Radulphus pro se et heredibus suis quantum ad ipsum pertinet concessit predictis Johanni et Emme et heredibus ipsius Emme sectam tocius villate de Strattone ad partem suam de predicto hundredo cum omnibus proficiis que de predicta villata accidere poterunt Haunc autem convencionem fideliter observandam utraque pars affidavit Et hoc inrotulatur coram Roberto de Lexingtone domino W de Euerwik domino de Colewith Willelmo filio Adam tunc iusticiariis domini regis apud Westmon et aliis domini regis fidelibus in quindena Pasche anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxij
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter