Charter Document - 02911009
Charter Number: 02911009
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1265
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1265
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Charter:
Reverendo dno suo dno Roberto Dei gracia abbati Glaston Thomas de la Grave salutem in Dno Noverit dominacio vestra quod ego dedi et concessi Hugoni de Langelond[] j mesuagium et totam terram meam cum omnibus pertinenciis quam tenui de vobis in villa de Suthbrent[] sine aliquo retenemento mei vel heredum meorum habend et tenend de vobis et successoribus vestris et ecclesia Glaston in capite faciendo inde vobis et successoribus vestris omnia servicia debita et consueta In cuius rei testimonium presentes literas meas dominacioni vestre transmitto patentes Quare dominacionem vestram attencius duxi rogandam quatinus dictum Hugonem in corporalem possessionem et seysinam de predicta terra cum suis pertinenciis si placet ingredere et optinere permittatis Bene valete in Dno Dat apud Suthbrent[] die Veneris proxima post festum Sancti Valentini anno Dni mcclxiiij