utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02911076

Charter Number: 02911076
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1250
Date Type: Internal, Calendar, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Moun miles concessi et quietumclamavi pro me et heredibus meis et omnibus meis assignatis domino Michaeli abbati Glaston et successoribus suis et ecclesie Glaston coram domino Rogero de Turkeby Gilberto de Preston[] Johanne de Cobham iusticiariis domini regis itinerantibus apud Oxon anno regni regis Henrici iiij filii regis Johannis xxxiij xv Kal Iunii totam terram de la Hale cum omnibus pertinenciis suis quam habui in manerio de Uplym et totum ius quod ego vel heredes mei vel mei assignati in dicta terra cum suis pertinenciis aliquo modo habere potuimus pro xxxij marcis argenti quas dictus abbas michi plenarie pacavit per manum Petri tunc celarii Glaston Reddidi insuper dicto abbati et ecclesie sue Glaston omnes cartas et omnia instrumenta que habui de Watero de Bacalre et Willelmo de Comb[] et aliis dictam terram contingencia volens et concedens pro me et heredibus meis et meis assignatis quod si aliqua carta vel aliquod instrumentum ad dictam concessionem meam et quietamclamanciam infirmandam unquam aliquo tempore in posterum apparuerint nullius sint momenti vel valoris [] Hiis testibus domino Reginaldo de Moun Roberto de Blakeford[] Hamelino de Deudoun militibus Reginaldo Huse Ricardo de Carswell[] et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter