utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02911178

Charter 02911178
Charter Number: 02911178
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1297
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Anno regni regis Edwardi filii regis Henrici xxv ad festum Sancti Johannis Baptiste convenit inter dominum Johannem de Cancia abbatem Glaston ex parte una et Willelmum le Knyet de la Lovecot[] seniorem ex altera videlicet quod de communi assensu dicti abbatis et Willelmi quedam bruera in occidentali parte tenementi ipsius Willelmi apud la Lovecote que vocatur la Howe de cetero sit communa pasture hominum ipsius abbatis de Stapilham et Bolesburgh[] et similiter dicti Willelmi et heredum suorum toto tempore anni tam ad omnimoda averia dictorum hominum de Stapilham et Bolesburgh[] quam prefati Willelmi et heredum suorum in perpetuum nec licebit dictis hominibus nec dicto Willelmo et heredibus suis in dicta bruera aliquid fodere vel copiare sine communi assensu eorum et hoc observato quod nichil inde dent vel vendant sed habeant de bruera illa ad propria estoveria sua uno tempore anni quando hoc communiter voluerint providere Et predictus abbas concessit pro se et successoribus suis quod illa bruera que iacet subtus prefatam brueram et vocatur la Oldelond[] idem Willelmus claudere possit et impruwyare xviij acras et ipse heredes et assignati sui in seperabili tenere toto tempore anni in perpetuum ita tamen quod si averia dicti abbatis vel hominum suorum pro defectu clausi ingrediantur sine imparcacione et dampno refugentur et si fuerint imparcata ea habeant quiete residuum vero dicte bruere de Oldelond[] sit communa pasture dictorum hominum de Stapilham et Bolisburgh[] ad omnimoda averia sua singulis annis a festo Decollacionis Sancti Johannis usque ad Purificacionem Beate Marie et a dicto festo Purificacionis remaneat seperabilis pastura dicti Willelmi et heredum suorum usque ad idem festum Decollacionis prenominatum Dicti vero homines de Bolesburgh[] habeant de cetero in perpetuum communam pasture ad averia sua in terra ipsius Willelmi apud la Lovecote tempore aperto scilicet post Nativitatem Beate Marie [] Hiis testibus Ricardo Pyk[] tunc senescallo Hugone Pruwet tunc ballivo Ada de la Rivere et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter