utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02919910

Charter Number: 02919910
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1261 - 1268
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Sciant [] ego Hugo le Rous de Ivelcestr dedi [] Roberto filio meo totum tenementum meum quod situm est inter tenementum quondam Rocelini Baril ex parte boriali et vicum qui appellatur la Lane ex altera parte cum molendino equino usque ad portam meam que stat iuxta tenementum quod fuit quondam Hugonis de la Venele ex parte orientali et medietatem tocius tenementi mei quod emi de Radulpho Fardeyn et xxij acras terre arabilis et di et v acras prati cum suis pertinenciis in campo de Ivelcestr quarum particule sunt hec videlicet x acras que iacent inter Votesmede et Chestermede quas emi de Willelmo de Speketon et super la Worthe v acras que iacent inter croftam Cecilie Triz et terram Wallerandi de Cirencestr quas emi de predicto Willelmo et ij acras et di que iacent inter terram leprosorum et terram priorisse Albe Aule quas emi de predicto Willelmo et v acras super la Worthe que iacent inter Chestremede et terram Margerie de Cirencestr quas emi de Cecilia la Draper et v acras prati in Votesmede iuxta predictas x acras terre quas emi de predicto Willelmo habend et tenend predictam terram et tenementa cum suis pertinenciis de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel suis assignatis libere quiete bene et in pace iure hereditario in perpetuum reddendo inde annuatim michi vel heredibus meis vel meis assignatis ipse et heredes sui vel sui assignati j clavum gariofili ad Pascha et capitalibus dominis terre memorate et tenementorum redditus et servicia eisdem terris et tenementis debita et consueta videlicet Ricardo Hallegwell et Willelmo Daubeney vel heredibus eorum pro predicto tenemento iuxta la Lane ij paria cirotecarum de precio j d ad Pascha et ad firmam ville j ob quod appellatur Ferthingabulum de tenemento iacente proximo tenemento quondam Rocelini Baril ad festum Sancti Michaelis et pro predicta terra de Speketon ad firmam ville Ivelcestr iij s ad Pascha quod appellatur Landgabulum et dno de Speketon vel heredibus suis vel suis assignatis j ob ad Pascha et pro predictis v acris super la Worth quas emi de Cecilia la Draper ad firmam Ivelcestr ad festum Sancti Michaelis viij d quod appellatur Landgabulum pro omnibus serviciis sectis querelis et demandis michi et heredibus meis pertinentibus salvo servicio dni regis quantum pertinet ad tantam terram et tenementa in eadem villa [] Hiis testibus dno Briano de Gouyz Wallerando de Circestr Waltero Randulf Johanne de Sowy qui hanc cartam composuit et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter