utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02920251

Charter 02920251
Charter Number: 02920251
Cartulary Title: Chartulary of St. John of Pontefract
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1222
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Anno secundo post translacionem sancti Thome Martiris[] facta est hec convencio inter Petrum de Mara et Rogerum de Castelforda Scilicet quod predictus Petrus dimisit predicto Rogero et heredibus suis a festo sancti Michaelis predicti secundi anni usque ad finem viginti annorum unam bovatam terre in predicta villa de Mara cum omnibus pertinentiis suis illam scilicet bovatam terre que jacet ex parte solis de duabus bovatis quas predictus Petrus habet et unam dimidiam acram terre in Blakeflat et in Sandbed tenend et habend predicto Rogero et heredibus suis de predicto Petro et heredibus suis libere et quiete et honorifice cum omnibus pertinentiis ad unam bovatam terre in predicta villa de Mara pertinentibus Et Predictus Rogerus et heredes sui reddent inde predicto Petro et heredibus suis duos solidos annuatim scilicet duodecim denarios ad Pentecosten et duodecim denarios ad festum sancti Martini pro omni servitio et consuetudine et exactione faciendo forinsecum servitium quantum pertinet ad bovatam terre apud assisas domini Regis Et predictus Petrus et heredes sui warantizabunt predicto Rogero et heredibus suis usque ad finem predicti termini totam predictam terram in omnibus et contra omnes homines Post finem vero predictorum viginti annorum tota predicta terra remanebit quieta predicto Petro et heredibus suis Et pro hanc concessione dedit predictus Rogerus predicto Petro viginti solidos pre manibus Hiis testibus Willelmo filio Euerardi Ricardo de Londiniis Ivone de Medeleia Thoma Camerario Henrico filio Susanne Jacobo filio Raimundi Roberto filio Reginaldi Ricardo de Mara Roberto de Mara Rogero de Fetherstana Alano de Mara Michaele de Snythal et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter