utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02941067

Charter
Charter Number: 02941067
Cartulary Title: The Coucher Book of Selby
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1246
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Cum esset aliquando contencio inter Abbatem et Conventum de Seleby ex una parte et dominum Normanum Darcy ex altera super cariagium bladorum foenorum et aliarum quarumdam rerum apud Stalingburg[] existencium tandem inter eos amicabili interveniente composicione ita conquievit videlicet quod dictus Normanus Darcy pro se et her[] s[] concessit Abbati de S[] et Conv[] et eorum success[] pro sa[] an[] s[] antecess[] et success[] s[] quod dicti Abbas et Conv[] et eorum success[] libere et sine impedimento aliquo decimas suas quandocunque voluerint post earum legitimam seperacionem nullius consensu requisito possint ad libitum suum cariare bladaum suum in autumpno et foenum tempore debito et omnia ad terram suam propriam quam habent in Stalingburg[] spectancia sic cariabunt sc[] cum eis cariare placuerint veniet eorum serviens vel qui res suas in villa de Stalingburg[] custodierit ad dictum Normanum de Arcy si in villa de Stalingburg[] tunc fuerit si autem absens fuerit ad servientem ejus et [si] serviens absens fuerit ad praepositum et dicet dominorum meorum ex parte licenciam peto cariare bladum seu foenum seu alia quaelibet ad feodum dominorum meorum spectancia qui statim petitam licenciam optinebit ne racione alicujus dilacionis dictis Abbati et Conventui dampnum aliquod queat provenire Dicti autem Abbas et Conventus ita post petitam licenciam quae sua sunt propria cariabunt quod occasione cariagii sui nulli vicinorun fiat detrimentum Licet autem dicti Abbas et Conventus prius aliis cariaverint et campum suum cicius aliis evacuaverint nulla tamen animalia in campum evacuatum de duo facient ad pascendum quousque communiter ab aliis fiat ad praedictorum autem omnium inviolabilem observacionem praedicti Abbas et Conventus ex parte una et dictus Normanus Darcy ex altera h[] scr[] in modum cyrograffi alternatim signa sua apposuerunt H[] t[] domino Thoma Wallensi Actum est die Mercurii proxima post diem Pentecosten in capella de Brunnum anno graciae mccxlvj Praeterea sciendum quod racione istius composicionis praedicti Abbas et Conventus blada sua ad aquam ante festum Michaelis cariare non poterunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter