utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02941143

Charter 02941143
Charter Number: 02941143
Cartulary Title: The Coucher Book of Selby
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1263
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
In Nomine Domini Amen Cum inter Robertum vicarium Ecclesiae de Queningburg[] ex parte una et dominos Abbatem et Conventum ex Seleby ex altera super decimis provenientibus de nutrimentis animalium suorum in Ecclesia de Queningburg[] ad ipsos jure dominii pertinencium orta fuisset coram diversis judicibus materia quaestionis tandem mediantibus amicis comunibus in hunc modum conquievit Videlicet quod dicti Abbas et Conventus pro bono pacis et pro litibus evitandis concesserunt solvere praedicto vicario singulis annis dum dictam vicariam tenuerit unam marcam argenti solvendam eidem duobus anni terminis videlicet dimidiam marcam ad festum beati Martini et aliam dimidiam marcam ad festum Pentecostes Et si contingerit quod absit in solucione praescriptae peccuniae terminis statutis cessari concesserunt iidem religiosi plene et expresse quod dominus Archidiaconus Leyc[] vel ejus officialis qui pro tempore fuerit per suspensionis interdicti et excomunicacionis sentencias et aliis quibuslibet ecclesiasticae censurae cohercionibus quibus pocius crediderit expedire sine strepitu judiciali eos de die in diem tam ad praedictae peccuniae quam dampnorum et expensarum quae ob eorum defectum incurrerit in hac parte ad plenam solucionem compellat cujus jurisdiccioni se plene subjecerunt in praemissis Dictus vero vicarius omnem accionem sibi occasione dictarum decimarum competentem dictis Abbati et Conventui pro se remisit in forma praenotata et eidem renunciavit Voluerunt et concesserunt ambae partes quod literae et processus per eas habiti qualecumque et quandocumque apparuerint et omnia qua sequi poterunt ex eis cassa sint et vana et careant omni robore firmitatis In c[] r[] t[] huic scr[] cyrograffato dictae partes sigilla sua alternatim apposuerunt una cum sigillo dicti Archidiaconi Leyc[] Actum apud Queningburg[] die Dominica proxima ante festum Sancti Michaelis anno Domini mcc sexagesimo tercio coram hiis testibus praesentibus Roberto de Meinill[] Bartholomaeo capellano []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter