utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02941233

Charter 02941233
Charter Number: 02941233
Cartulary Title: The Coucher Book of Selby
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1261
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hoc cirograffum testatur quod anno Domini mcc sexagesimo primo die Lunae proxima post festum Exaltacionis Sanctae Crucis apud Crull[] convenit inter Walterum filium Walteri de Estoft et Hugonem fratrem ipsius ex una parte et Thomam Abbatem et Conventum de Seleby ex altera in hunc modum videlicet quod praedicti Walterus et Hugo pro se et her[] s[] remiserunt concesserunt et quietum clamaverunt Deo et Eccl[] S[] G[] de S[] et mon[] ibidem Deo servientibus unum selionem terrae in villa de Estoft cum prato et omnibus pertinenciis in longitudine a flumine de Don usque ad moram et in latitudine sicut se extendit inter terram dictorum Abbatis et Conventus ad omne comodum suum inde faciendum inperpetuum Pro hac autem concessione remissione et quieta clamacione praedicti Abb[] et Conv[] pro se et success[] s[] concesserunt remiserunt et quietum clamaverunt praedicto Willelmo filio Walteri et her[] s[] unum selionem terrae cum prato et omnibus pertinenciis in longitudine a flumine de Don usque ad moram et in latitudine sicut se extendit inter terram dictorum monachorum et terram Willelmi filii Gaufridi de Estoft ad omne comodum suum inde faciendum ita quod praed[] Hugo frater praedicti Walteri praedictum selionem toto tempore vitae suae possideat et post decessum ipsius Hugonis ad praedictum Walterum et ad heredes suos omni contradiccione remota libere revertatur Et ut ista mutuacio robur perpetuum optineat firmitatis parti hujus scripti penes Walterum existenti Abbas ejusdem loci sigillum suum apposuit et alteri parti penes dictos religiosos existenti praedicti Willelmus et Hugo sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Ricardo de Amecotes Luca de Hanburg[] clerico []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter