utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02950294

Charter 02950294
Charter Number: 02950294
Cartulary Title: The Coucher Book of Furness Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Hoc scriptum cyrographatum testatur quod Frater Hugo Abbas f[urnesii] et Conv[] ejusdem loci dimiserunt ad firmam d[omi]no w[illelmo] de Daker totam portionem manerii de Aldingham cum pert[] quam mero jure habent vel habere debent in custodia ratione minoris aetatis j[ohannis] de Haringtona haeraedis et nepotis d[omi]ni w[illelmi] de Cancefelde usque ad finem v annorum plenarie completorum termino incipiente ad festum s[ancti] Michaelis a[nno] d[omini] mccxcvii pro lxv marcis sterlingorum annuatim eisdem Abbati et Conv[] ad quatuor anni terminos solvendis per aequales portiones viz[] ad festum s[ancti] Michaelis ad Nativitatem Domini Pascha et ad festum Nativitatis s[ancti] Johannis Baptistae in quolibet termino x li xvi s viii d habend et tenend[] praed[icto] d[omi]no w[illelmo] usque in finem praedictorum v annorum totam praed[ictam] portionem quam Abbas et Conv[] in manu sua et in sua custodia habuerunt in confectione praesentium tam redditus libere tenentium [] praesenti conventione vel contractu in aliquo penitus non obstante Et interim durante custodia praed[icta] d[omi]nus w[illelmus] quietus erit de secta [] quousque de omnibus arreragiis ipsis fuerit satisfactum Et praed[ictus] d[omi]nus w[illelmus] sustinebit praed[] manerium cum omnibus aedificiis suis in meliori statu quam ea recepit Et praed[] manerium cum portione antedicta et omnibus pert[] in fine praedictorum v annorum praedictis Abbati et Conv[] pacifice revertatur Et si praed[ictus] j[ohannes] de Haringtona haeres praed[ictus] manerii infra tempus praed[ictum] v annorum in fata decesserit quod absit tunc praed[] manerium cum omn[] pert[] ad manus praedictorum Abbatis et Conv[] sine alicujus contradictione revertatur Et sciendum quod praed[] Abbas et Conv[] remiserunt praed[icto] d[omi]no w[illelmo] xx marcas sterlingorum de ultimis terminis quinti anni pro fideli auxilio et consilio suo praed[] Abbati et Conv[] praestandis et ad praed[] manerium in fine praed[] termini eisdem ut praed[] est pacifice liberandum In cujus rei test[] pars utraque sig[] sua alternatim huic scripto cirographato apposuerunt Hiis Test[] d[omi]nis j[ohanne] de Hudd[l]estona j[ohanne] de Cornubia Militibus Magistro [w] Tweselton Rectore ecclesiae de Aldingham T[] Banastre Rogero de Croft [] Data et acta in Abbatia f[urnesii] in festo s[ancti] Michaelis a[nno] d[omini] supradicto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter