utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02960515

Charter Number: 02960515
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1173
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R prior totusque conuentus Wigorniensis ecclesie universis salutem Que solemniter gesta sunt iccirco litterarum apicibus exarare et consignare curauimus ne propter lapsum memorie ueritas gestorum posteritati depereat Uniuersitatis itaque uestre noticie subesse uolumus quod causa que uertebatur inter ecclesiam Wigorniensem et ecclesiam de Oseneya super ecclesia de Beiburia coram delegato a domino papa iudice B Exoniensi episcopo in hunc modum sopita est Compromisimus enim in arbitros dominus noster Wigorniensis episcopus r[ogerus] et nos et item Eadwardus abbas et Hardingus prior et canonici qui nomine ecclesie Oseneye venerant spondentes in uerbo ueritatis quod quicquid illi boni uiri arbitratu decernerent nos firmiter teneremus et obseruaremus Ac illi decreuerunt ecclesiam de Beiburia cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus et cum omni integritate et libera administratione ecclesie de Oseneya in perpetuum possidendam nobis autem lx solidos ex causa compositionis et nomine canonis annuatim ad duos terminos soluendos xxx solidos videlicet in festo sancti Michaelis siue infra octo dies et alios xxx ad Pascha uel infra octo dies Pasche Istud autem eorum arbitrium utrinque admissum nos ratum habemus et ut firmum inconcussumque permaneat sigilli nostri impressione roborauimus Canonici autem predictos denarios ad prescriptos terminos singulis annis nobis Wigorn[ie] mittere debent
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter