Charter Document - 02960539
Charter Number: 02960539
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1250 - 1251
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1250 - 1251
Date Type: Internal, A.D., Feast
View Map
Charter:
Uniuersis [] magister Nicholaus de Withebroke officialis domini Wigorniensis episcopi salutem in salutis auctore Uniuersitati uestre notum facimus quod cum frater Willelmus canonicus de Beyburia procurator dominorum abbatis et conuentus Oseneye post decessum Radulphi Hereberti et Iohannis Berkar[ii] de uilla de Bardesle a Gonilda et Marger[eta] relictis dictorum defunctorum petiuisset nomine ecclesie de Beyburia duo secunda meliora aueria de bonis dictorum maritorum suorum nomine heriett[i] et quia soluere noluerunt sententia excommunicationis potestate ordinaria innodasset easdem cum instancia peciit a nobis eandem sententiam confirmari Nos autem tam de iure quam de possessione prefate ecclesie de Beyburia quoad dictum heriettum de hominibus de Bardesle uolentes inquirere ueritatem prefato canonico ac dictis mulieribus et aliis parochianis de uilla de Bardesle denunciauimus ac fecimus denunciari quod comparerent coram nobis in ecclesia de Beyburia die Lune proxima ante festum Conuersionis sancti Pauli audituri inquisitionem quam facturi eramus ibidem super premissis Dictis uero canonico ac mulieribus et maiori parte parochianorum de villa de Bardesle prefatis die et loco comparentibus coram nobis prefatus canonicus exhibuit in medio quandam sentenciam diffinitiuam latam a magistro Huberto tunc temporis Officiali pie recordationis Willelmi de Bleys tunc episcopi Wigorniensis pro ecclesia de Beyburia tam super iure quam super possessione dicti herietti in tota parochia de Beyburia Nos autem ad pleniorem euidenciam quosdam testes examinauimus super iure et possessione predictis pro eo quod tam prefate mulieres quam alii parochiani de uilla de Bardesle constanter asseruerunt quod ecclesia de Beyburia nunquam consueuit recipere de aliquo moriente apud Bardesle secundum melius auerium nomine herietti set unusquisque pro sua uoluntate legauit Ac deinde inspectis post publicationem attestationibus et sentencia predicta Huberti ac consideratis dicti negocii circumstantiis uniuersis habito discretorum uirorum consilio quia plene nobis constitit tam de iure quam de possessione prefate ecclesie de Beyburia quantum ad predictum heriettum de hominibus de Bardesle excommunicationis sentenciam latam per prefatum canonicum de Beyburia in mulieres predictas pro eo quod noluerunt prestare herietta debita et consueta auctoritate ordinaria confirmauimus et herietta dicte ecclesie de Beyburia sicut predictum est sentencialiter adiudicauimus Hec autem sentencia lata fuit die et loco predictis anno domino mcc quinquagesimo