Charter Document - 02960627
Charter Number: 02960627
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1236
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1235 - 1236
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Radulphus Palecoc de Eylesbiri et ego Agnes de sancto Claro uxor eius pro salute nostri et nostrorum dedimus [] deo et ecclesie sancte Marie de Oseneia [] totam capitalem curiam nostram apud Stanes cum edificiis et omnibus contentis infra clausum eiusdem curie que iacet inter curiam eorundem canonicorum et mesuagium Willelmi le Hoi et quicquid in eadem curia cum contentis habuimus uel habere potuimus sine ullo retinemento nobis uel heredibus nostris tenend et habend Et nos [] de omnibus seruiciis et sectis et de omnibus que de terra exigi possunt Quod si quocunque casu contingente warantizare non potuerimus dabimus eis excambium sufficiens de terra nostra de Eylesbiri ad ualenciam sibi competentem per uisum legalium hominum Et ut [] hiis testibus Ricardo de Pertehale uicecomite Bukingham Iordano de Arcubus Milone Neyrenuit Iohanne de Burton Gileberto de Bracy Willelmo Neyrenuit Waltero de Hertewell Ricardo de Upton Willelmo de sancto Claro Ricardo le Gode Thoma de Hokenorton clerico Ricardo de Sibbeford et aliis