Charter Document - 02960677
Charter Number: 02960677
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1257
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1257
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium in crastino Natiuitatis sancti Iohannis Baptiste anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xli coram Henrico de Bathonia Roberto de Sotindon et Roberto de Breiwes iusticiariis et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Ricardum abbatem de Oseneya querentem per Willelmum de Leche positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Reginaldum de Fleg et Aldam uxorem eius qui deforciant de custodia Walteri filii et heredis Willelmi de Uptone cuius custodia ad ipsum pertinet eo quod predictus Willelmus terram suam de eo tenuit per seruicium militare et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Reginaldus et Alda recognouerunt predictam custodiam predicti Walteri esse ius ipsius abbatis et ecclesie sue de Oseneya et illam eis reddiderunt in eadem curia et remiserunt et quietam clamauerunt de se predicto abbati et successoribus suis et ecclesie sue predicte in perpetuum Et pro hac recognicione reddicione remissione quietaclamacione fine et concordia idem abbas remisit et quieta clamauit de se et ecclesia sua predicta predictis Reginaldo et Alde omnia dampna que dicebat se habuisse occasione detencionis custodie predicti Walteri